sestdiena, 2019. gada 5. oktobris

Pieminot 820. gadi baltu tautām pieteiktajam krusta karam

UZMANĪBU! DĖMESIO! ATTENTION! #KrustaKari820 #BalticCrusades820

🔥 Šodien ¹2019/10/05 tiek atzīmēta 820. gadskārta, kopš Romas pāvests Inocents III pasludināja krusta karu pret Livonijas pagānu tautām (1199/10/05). Šovakar, nolikdami iedegtas sveces ar sēru lentēm pie Brīvības pieminekļa un tuvējām baznīcām, kur lielākoties atradušās mūsu kādreizējās svētvietas, atgādināsim, ka mēs joprojām esam dzīvi un, ka mūsos turpina degt mūsu baltu dievestības liesmas.

🔥 Šiandien ¹2019/10/05 minimi 820 metai, kai Romos popiežius Inocentas III paskelbė kryžiaus žygį prieš pagoniškąsias Livonijos tautas (1199/10/05). Šiąnakt, kai dedame uždegtas žvakes su gedulo juostelėmis prie Laisvės paminklo ir šalia esančių bažnyčių, kur buvo dauguma mūsų buvusių šventovių, primename, kad mes vis dar gyvi ir kad mumyse ir toliau šviečia mūsų baltų religijos liepsna.

🔥 Today ¹2019/10/05 marks the 820th anniversary since Pope Innocent III declared a crusade against the pagan peoples of Livonia (1199/10/05). Tonight, by placing lighted candles with mourning ribbons at the Freedom Monument and nearby churches where our holy places have been before, we will remind you that we are still alive and that the flames of our Baltic religion continue to blaze within us.




Sicut eccleſiasticæ religionis cenſura compelli non patitur ad credendum invitos, ſic ſponte credentibus apoſtolica ſedes, quæ mater eſt omnium generalis, munimen ſuæ protectionis indulget, & fideles ad defenſionem eorum ſalubribus monitis exhortatur; ne ſi nuper converſis negatum fuerit defenſionis auxilium, vel in primoſ revertantur errores, vel eos ſaltem poeniteat credidiſſe. Accepimus enim quod cum bonæ memoriæ M. Epiſcopus Livonienſis fuiſſet provinciam Livonienſem ingreſſus, in verbo Domini laxans prædicationis ſuæ retia in capturam, inter populos barbaros qui honorem Deo debitum, animalibus brutis, arboribus frondoſis, aquis limpidis, virentibus herbis & ſpiritibus immundis impendunt, uſque adeo Domino concedente profecit, ut multos a ſuis erroribus revocatos ad agnitionem perduceret veritatis, & ſacri baptiſmatis unda renatos, doctrinis ſalutaribus informaret. Verum inimicuſ homo qui tanquam leo rugiens circuit quærens quem devoret, invidens converſioni eorum pariter & ſaluti, perſecutionem paganorum circum-adjacentium in eos iniquis ſuggeſtionibus excitavit, cupientium eos delere de terra, & de partibus illis Chriſtiani nominis memoriam abolere. Ne igitur noſtræ negligentiæ valeat imputari, ſi hi qui iam crediderunt retro cogantur abire, nec præsumant aliqui fidem noſtram recipere ſi illi qui iam receperunt a paganorum incurſibus remanſerint indefenſi univerſitatem veſtram, monemus, & exhortamur attentius, in remiſſionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus niſi pagani circa Livonienſem Eccleſiam constituti cum Chriſtianis treugas inire voluerint, & initas obſervarint, ad defenſionem Chriſtianorum qui ſunt in partibus illis potenter & viriliter in nomine Dei exercituum aſſurgatis. Nos autem omnibus de partibus veſtris qui ſanctorum limina viſitare voverunt, præſentium auctoritate concedimus, ut in voti commutatione emiſſi, in defenſionem Livonienſis Eccleſiæ ad partes illas pro reverentia nominis Chriſtiani procedant. Omnes ſiquidem qui ad defendendam Livonienſem Eccleſiam, & Chriſtianos in illis partibus conſtitutos divino zelo ſuccenſi duxerint tranſeundum, ſub beati Petri & noſtra protectione ſuſcipimus, & eis apoſtolici patrocinii beneficium impertimur. Datum Laterani III. Nonas Octobris.

Nav komentāru:

Komentāra publicēšana